factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim
agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque
Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in
castris tu et viri tui
dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus
tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te
cunctis diebus
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et
sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et
ariolos de terra
congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati
sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et
venit in Gelboe
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor
eius nimis
consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia
neque per sacerdotes neque per prophetas
dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem
pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt
servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor
mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis
abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et
ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et
quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo
insidiaris animae meae ut occidar
et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non
veniet tibi quicquam mali propter hanc rem
dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem
suscita mihi
cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna
et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad
Saul deos vidi ascendentes de terra
dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex
ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod
Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et
adoravit
dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut
suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim
pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit
neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut
ostenderes mihi quid faciam
et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a
te et transierit ad aemulum tuum
faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et
scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David
quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris
eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie
et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim
cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel
tradet Dominus in manu Philisthim
statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim
verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem
tota die illa
ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim
erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae
et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos
locutus es ad me
nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram
te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter
facere
qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi
sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et
sedit super lectum
mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et
festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et
coxit azyma
et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum
comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam